monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 14
Supplicatio ista prophetica, et sanctae deprecationis devota simplicitas utillimum vitae nostrae tradit exemplum; ut quando a Ziphaeis, id est a mundi istius florentibus ingravamur, non ad contentiones levissimas incitemur, sed voluntarie Domino sacrificantes, eius beneficiis ab omni tribulatione liberemur. Contendamus illi verissime confiteri, ut etiam ignari a nostris compedibus mereamur absolvi. Magna prorsus forma petitionis expressa est; ut, imminentibus quibuslibet periculis, tranquillo et confidenti animo supplicemus: quoniam novit ille nos ex omnibus tribulationibus eripere, si tamen hic nobis intelligit expedire. Nos enim quid oremus, sicut oportet, nescimus , quos et ignorantiae tenebrosa circumdant, et noxia peccata confundunt.